

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 28: Versus 19
Euntes.Qui jam in lucem venit, quod hactenus quibusdam de causis dubium hominibus fuerat.Docete.Congruus ordo. Primo enim docendus est auditor. Deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad servanda mandata instruendus. Quia nisi prius anima fidem recipiat, non est dandus baptismus, nec valet mundari, si post non insistat bonis operibus.